<74.3725 Praefatio ‘Scribe visum’ in Actus Apostolorum>

Numérotation du verset Act. Prol.3725 Praefatio ‘Scribe visum’ in Actus Apostolorum,1 
{7. 278ra} } Scribe visum, et explana eum super tabulam, ut percurrat qui legerit. Hab. 2.a. His verbis primo, notatur Auctor, vel causa efficiens libri Actuum, scilicet, per suppositum huius verbi. Scribe. Secundo, materia, vel causa materiali, ibi : Visum. Tertio modus agendi vel causa formalis, ibi : Explana. Quarto, finis vel causa finalis, ibi : Ut percurrat. Hec ad litteram dicuntur ad Abacuch, qui interpretatur luctator fortis, et significat Lucam, qui luctam carnis vicit, quia ut dicit Hieronymus in prologo, virgo fuit. Abacuch etiam inter Prophetas de passione Christi specialiter agit.
Numérotation du verset Act. Prol.3725 Praefatio ‘Scribe visum’ in Actus Apostolorum,2 
Unde corona in manibus eius, etc. Hab. 3.a. Sic Lucas inter Evangelistas. Unde per vitulum significatur. Ez. 1.b. Et Eccl. 8.a. Disciplina Medici, id est Luce, qui ad litteram fuit Medicus, exaltabit, id est exaltatum in Cruce specialiter dicet, caput eius, id est Christum. Et Iob. 38.d. Concentum celi quis dormire facit ? Concentus celi, id est concordia vel unio Ecclesie Christus. De cuius dormitione, id est passione Lucas specialiter agit. Cui, sicut Abacuch, recte dicitur. Scribe. Ipse enim est vir a virtute, indutus lineis propter virginitatem, habens atramentum Scriptoris ad renes merito continentie virginalis. Ez. 9.a. Propter quam specialiter datum est ei scribere actus. Unde dicitur ei. Scribe visum, id est res visas. Ecce materia. Ez. 40.a. Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, etc. Filius hominis : non homo dicitur, ut notetur, quod merito virginitatis datum est ei hoc scribere. Filius enim fuit hominis interioris, id est imitator rationis in omnibus non hominum, ut modo exteriorem sequeretur hominem. Filii enim hominum graves corde, nec possunt cor ponere in omnibus, que ostenduntur eis.
Numérotation du verset Act. Prol.3725 Praefatio ‘Scribe visum’ in Actus Apostolorum,3 
Unde dicitur ei. Vide oculis tuis, actus, et auribus tuis audi Evangelium, et pone cor tuum, ut diligenter retineas, et annuntia omnia, que tu vides, scilicet, actus. Non dicit, que audis, scilicet : Evangelium. Licet enim scripserit Evangelium ; non tamen est ei proprium, quia et alii scripserunt : sed actus solus ipse scripsi. Et hoc est, quod hic ei dicitur. Scribe visum, et explana. In hoc notatur modus agendi, vel causa formalis. Sicut enim ex coniunctione forme cum materia fit compositum, sic ex materia et modo liber constituitur. Per hoc etiam, quod dicitur. Explana, notatur modus historicus, quia historia est de notis rebus, que quoniam note sunt, maxime quoad nos explanari dicuntur. Ut percurrat, ecce finis in altero. Ad hoc enim scribuntur actus plane, ut percurrat, id est perfecte apprehendat, qui legerit, scilicet, intellectu cognoscendo, et affectu imitando. Finis autem, vel intentio pertinens ad Apostolos triplex, sicut dicitur in Glossa Prima ; ut ostendatur suppletio numeri Apostolici, cuius diminutio per Iudam tangitur in Evangelio. Secunda ut ostendatur auctoritas Apostolatus Pauli, de quo quidam dubitaverunt : quia non fuit de duodecim. Tertio ut perfecto numero Apostolorum perfectus adventus perfecti, id est perficientis Spiritus Sancti Canonis enuntietur historia. Circa materiam huius libri, multa possunt queri. Primo, queritur, cum actus sit singularis, ars autem et scientia non sint de singularibus, quomodo liber actuum ad artem, vel scientiam pertineat. Item dato, quod sit scientia, videtur quod non possit esse una scientia, quia actus sunt singulares et singularium, et ita diversi et divisi, et ita videtur in eis non esse unitas, que debetur scientie.
Numérotation du verset Act. Prol.3725 Praefatio ‘Scribe visum’ in Actus Apostolorum,4 
Item cum hic fiat mentio de paucis Apostolis, quare dicitur liber Actuum Apostolorum, quasi de omnibus determinet, vel omnium actibus. Item cum tot sint Apostoli in Ecclesia, quot Prophete in Synagoga. Unde Apc. 4.b. Vidit Ioannes vigintiquatuor Seniores, quare in novo Testamento est liber de actibus Apostolorum, cum in veteri Testamento nullus sit de actibus Prophetarum.
Numérotation du verset Act. Prol.3725 Praefatio ‘Scribe visum’ in Actus Apostolorum,5 
Item quare est unus liber de actibus Apostolorum, et non est unus de Epistolis eorum.
¶Ad primum dicimus, quod actus possunt considerari secundum essentiam, vel secundum naturam, et sic ad scientiam non pertinet, vel ut sunt exemplar, et imagines operandi et sic docent, quid et qualiter sit operandum, et sic pertinent ad {7. 278rb} moralem Philosophiam.
¶Ex hoc etiam patet solutio ad secundum. Vel potest dici, quod Actus non ordinantur ad scientiam sed ad vitam, unde non debent ad partes scientie, sed ad partes vite reduci. Est autem duplex vita activa, scilicet, et contemplativa. Et potest reduci ad activam, quia ad hoc scribuntur actus, ut eam promoveant, secundum hoc potest dici, quod liber unus est a Scriptore, a modo scribendi, a fide.
¶Ad tertium dicimus, quod liber est actuum Apostolorum generaliter in prima parte, in qua dicitur, quod est commune omnium, scilicet, videre Christum ascendentem, expectare et recipere Spiritum sanctum. Sicut liber Geneseos denominatur a prima parte, in qua agitur de creatione. Vel potest distingui triplex generalitas, universitatis, auctoritatis, et officii. Et est liber omnium generalitate universitatis usque ad actus Petri. Et ab illo loco usque ad actus Pauli generalitate auctoritatis. Et ab illo loco, ubi incipiunt actus Pauli generalitate officii. Licet enim omnibus conveniat auctoritas et officium predicandi : tamen per appropriationem Petro attribuitur auctoritas, Paulo officium, et sic in qualibet parte agitur de actibus Apostolorum generaliter.
¶Ad quartum dicimus, quod Apostoli fuerunt initium nascentis Ecclesie. Unde debuerunt actus eorum scribi, tamquam quedam vivendi regula in posteris servanda. Prophete autem fuerunt signum deficientis Synagoge, que Prophetas habuit ad revocationem, sed quia populus dure cervicis non potuit revocari exemplis actuum, sed duris comminationibus Prophetarum, ideo non debuit esse liber de actibus Prophetarum, sed de Prophetiis eorum.
¶Ad quintum dicimus, quod actus sunt ad informationem, Epistole vero ad reformationem. Unde Actus, quia respiciunt statum adhuc unite Ecclesie, compilari possunt, Epistole vero statum respiciunt iam dissipate Ecclesie, que pluribus modis dissipata erat, et ideo diversimode reformanda, unde non debuerunt Epistole colligi, vel esse una ; sed plures. - Explicit Prologus auctoris.1
1 Auctoris] + praefatio Hieronymi « Canit Ps. » ut in Glossa ordinaria <74.1 Prologi> § 5 (om. Hugonis codd.)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_Prol.3725 Praefatio Scribe visum in Actus Apostolorum)

Notes :